AES Ductile

AES Ductile
AES Ductile
ex Fusili. Aes enim omne primum funditur, dein ducitur. Non omne tamen ductile est, uti de Caldario aere, e quo Caldaria fiunt, scribit Plin. l. 34. c. 8. Et quidem olim cum funderetur, in Massas panibus similes formabatur, quod hodieque fit: cuiusmodi panes Graeci τροχοὺς appellabant. Unde τροχίας χαλκὸς, qui aliis, χυτος i. e. fusilis, Polluci. Panes dein illi aeris fusilis in alias fornaces transferebantur, atque ibi igne multô et crebrô flatu molliebantur, ut Aes ductile fieri posset, quod etiam in regulas ducebatur malleis. Sic τυπίας Graecis dicebatur et ἐλατὸς, Battutile et Ductile Latinis: Regulare item, ut videre est apud Isidorum. Hi vero panes dum ferruminabantur, i. e. stringebantur ac indurabantur, in regulas Aeris Ductilis, in clavos serruminari dicti sunt, Plinio loc. cit. Erant autem regulae illae teretes, instar regularum, quibus modii cumulus apud Veteres deruebatur. Porro, panibus aeris aquâ infusâ refrigeratis, Flos Aeris oritur; quemadmodum Squama Aeris, Graece ἡλῖτις, decutitur ex regulis aeris, quum clavi ex aere fiunt. Clavi enim fiebant ex illis regulis, et quaecumque alia opera ex aere ductili procudebantur. Hinc clavorum Cyprinorum meminit Palladius, et Acutorum Cypriorum Innocentius. etc. apud Salmas. ad Solin. p. 1077. et 1078. ubi inter alia de floris Aeris adulteratione, quae ῥινήματι χαλκοῦ, h. e. ramentis ex scobe aeris, ficbat, ut scobs vendi posset, ex Plinio et Dioscoride,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AES Regulare — Vide supra Ductile …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONARIUM Aes — memoratur Plinio, l. 33. c. 9. et l. 34. c. 8. extr. ubi inter alia, In Cyprio (aere) coronarium et regulare est utrumque ductile. Coronarium tenuatur in laminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet. Nempe… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • erain — Erain, AEs regulare, Cerchez Arain. Erain qui est facile à ployer, AEs ductile. Erain dequoy on fait des tables, Tabulare aes …   Thresor de la langue françoyse

  • Cuivre — Pour les articles homonymes, voir Cu et Cuivre (homonymie). Cuivre Nic …   Wikipédia en Français

  • CUIVRE — Parce qu’il existe, comme l’or et l’argent, à l’état natif, le cuivre est l’un des métaux les plus anciennement connus. Des objets de cuivre datant du neuvième millénaire avant J. C. ont été mis au jour en Irak. Sa métallurgie semble dater du… …   Encyclopédie Universelle

  • copper — copper1 /kop euhr/, n. 1. a malleable, ductile, metallic element having a characteristic reddish brown color: used in large quantities as an electrical conductor and in the manufacture of alloys, as brass and bronze. Symbol: Cu; at. wt.: 63.54;… …   Universalium

  • copper processing — Introduction  use of smelting or leaching, usually followed by electrolytic refining or recovery, to turn the ore into a form from which products can be fashioned. Included in this article also is a discussion of the mining of copper and of its… …   Universalium

  • 7440-50-8 — Cuivre Pour les articles homonymes, voir Cu et Cuivre (homonymie). Cuivre …   Wikipédia en Français

  • Cuivre (nutriment) — Cuivre Pour les articles homonymes, voir Cu et Cuivre (homonymie). Cuivre …   Wikipédia en Français

  • Cuprifère — Cuivre Pour les articles homonymes, voir Cu et Cuivre (homonymie). Cuivre …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”